NEAPOLITANUM Regnum

NEAPOLITANUM Regnum
NEAPOLITANUM Regnum
pars est perampla Italiae, ad. Meridiem extensa. Terminatur ad Occasum ditione Pontisiciâ, in partibus aliis Mari; nempe a Septentrione sinu Venetô, ab Ortu Tarentinô et mari Ioniô, a Meridie mari Tyrrhenô. Ibi alias Samnium. Campania, Apulia, et magna Graecia; Iterumque sub primis Regibus distributum erat in IV. provincias, scil. Campaniam Felicem, Aprutium, Apuliam et Calabriam. Nuncin eo XII. provinciaenempe Campania Felix (Terra di Lavoro) Principauts Citerior, et Ulterior, Capitanata; Ager Barianus, et Hydruntinus, (Terra di Otranto) Aprutium Citerius et Ulterius, Comitatus Molissinus, Basilicata, Calabria Citerior et Ulterior. Eius longitudo maxima est, ab ostio Truenti fluv. Ad Leucopetram promontor. 330. mill. pass. Latitudo autem a Caieta urbe ad ostia Aterni, 90. circiter milliar. Dictum fuit alias etiam regnum Siciliae, cis Farum: Caput eius est Neapolis, urbs amplissima. Vide ibi. Provinciae huiusregni omnes, tantâ hominum vi restagnant, ut supra 2700. urbes, castra et paroeciae in eo numerentur. Mille hîc Baronatus, septuaginta Comitatus, centum Ducatus, totidem Marchionatus, fexaginta Principatus, Archiepiscopatuun, Episcopatuumque ingens copia. Aeris ibi mira temperies, ingens soli fecunditas, et omnium terum inexhausta vis: Unde Italis, Paradisus hoc regnum dicitur, quem Daemones inhabitent. lidem proverbio circumferunt: Napoli odorifera et gentile, mala gente cattiva. Historia gentis haec est: Neapolitani romanis fidi, post modum fuerunt sub Gothis; quibus Belisarius neapolim eripuit; A. C. 537. per aquae ductus militibus in urbem introductis; Totila recepit A.C. 543. Longobardi dein hîc rerum sunt potiti, usque ad tempora Caroli M. cuius filii cum Graecis regnum hoc partiti sunt; quo deinceps a Graecis penitus subactô, saecul. 9. et 10. hi a Saracens pulsi sunt, qui saepius quoque victi, tandem saecul. 11. a Normannis penitus illô cedere sunt coacti: Ita Normanniregnum tenuêre, usque ad Henricum VI. fil. Friderici 1. Imperatoris, qui Constantiam, filiam Rogerii IV. sibi iunxit. Manfredus postea; fil. nothus Friderici II. a Carolo Andegavensi Neapolitanô regnô exutus est, quod sub Principibus ex familia andegavensium fuit, usque ad Iohannam II. Quae Martino V. infensa, quod Ludovico III. Duci Andegavensi regnum donâsset, Alphonsum Arragoniae Regem adoptavit, sed huius insolentiam non ferens; eundem Ludovicum primo, dein illô mortuô, Renatum fratrem eius, heredem instituit. Renatus ab Arragoniis pulsus est, quos iterum Carolus VIII. primo, dein Ludovicus XII. expulerunt. Tandem vero Gallis Consalvo M. iterum eiectis, ab eo tempore Hispaniae Regibus subfuit: nisi quod hi quotannis Pontisici; equum album, cum aliqua pecuniae summa, per Legatos offerre folent; de quo tributo, lepidam historiam habesapud P. de Valle, Itiner. tom. 4. subfinem. Vide Strabonem, Plinium, l. 3. c. 7. Livium. l. 8. c. 21. Procopium, etc. Leand. albertum, deser. Ital. Fanciu, Falcum; Herempertum, Acciaiolum, Pandulphum, Collenutium; Capa pacium et Sumonetam, Hist. Neap. Blondum, Nauclerum, Volaterranum, Sabellicum, P. Iovium, Guicciard. etc. Turbae a Mas Aniello, piscatore A. C. 1646. 1647. etc. item a Duce Guisio postea hîc excitatae, ignotae nemini. Vide Gualdi ut et Brusonil Hist. Ital. scriptaes. Nempe, Gens est in rebellionem maxime proclivis, ut quae intra annos 460. vicies octies contra Principes suos insurrexit. Et quidem famosa est inprimis duplex rebellio, quarum primaincidit, in A. C. 1570. de qua Thunus Histor. altera A. C. 1647. cum piscator quidam, Thomas Anglus, sive. ut Itali loquuntur, Mas Angello, totam civitatem Regni metropolim horribili tempestate ac tumultu commovit ac plusquant 200000. civium solô nutu gubernans, pro arbitrio dominatus fuit, cum Dux d' Arcos Proregem agebat. Duravit haec rebellio nonamplius 10. diebus, intra quos Mas Angello breve suum, sed ita absolutum, ut vix par invenias, imperium, a sicariis occisus, terminavit. Cuius rei historia exstat a variis deseripta, totque mirandis referta casibus, ut nisi nostris temporibus accidisset, fabulis potuiiset adnumerari. Quapropter Reges Hispaniae; cufil Nepolitanos viderent, tamquam ferocem aliquem et effrenem equum, levissimô impulsu in surorem et cursum abripl (nam etiam equô effreni pro insigni et symbolo utebantur) tribus castellis firmislimis, tamquam frenis quibusdam ac ephipiis, ferocientem hunc equum castigârunt, et sessorem h. e. Regem suum, pati docuerunt. Quemadmodum ea de re Traianus Boccalinus pluribus videri potest. Vide Georg. Hornium Orbe Politic. Part. I. p. 59. et 60. Nec omittenda Neapolitana, nempe Neapoli olim instituta Quin quennalia et saera et Musica: quem agonem Strabo dicit esse ενάμιλλον τοῖς ἐπιφανεςτάτοις τῶ κατὰ τὴν Ε῾λλάδα, l. 5. An eadem cum iis, quae postea apud Surrentum celebrata fuêre, Parthenopaeorum nomine? de quibus Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 151.
———— ———— ridetque benigna
Parthenope gentile sacrum, nudosque virorum
Certatus, et parva suae simulacra coronae.
Ad quem l. vide Barthium; adde Pet. Fabrum Agonist. p. 646.
NEAPOLITANI REGNI PROVICIAE:
Ager Barianus, Terra di Bari. Ager Hydruntinus, Terra di Otranto. Aprutium citerius, Abruzzo citra. Aprutium ulterius, Abruzzo oltra. Basilicata, Basilicata. Calabria citerior, Calabria citra. Calabria ulterior, Calabria oltra. Campania felix, Terra di Lavoro. Capitanata, Capitanata. Comitatus Molisinus, Contado di Molise. Principatus citerior, Principato citra. Principatus ulterior, Principato oltra.
NEAPOLITANI REGHI PROVINCIAE:
Acheruntia, Acerenza. Aletium, Lecce. Amalphis, Amalsi. Anaxanum, Lanciano. Aquila, p. Aquila. Barium, Bari. Barulum, Barletta. Beneventum, Benevento, ditionis est Pontificiae. Besidianum, Bisignano. Brundusium, Brindisi. Caieta, Gaeta. Cantazara, Cantazaro. Capua, Capoa. Compsa, Conza. Cosentia, Cosenza. Gallipolis, Gallipoli. Gravina, Gravina. Hydruntum, Otranto. Manteola, Manfredonia. Matcola, Matera. Nenpolis, Napoli, regnicaput. Nola, Nola. Nuceria Paganica, Nocera. Pinna, Civita di Penna. Rhegium, Reggio. Rossanum, Rossano. Salernum, Salerno. Surrentum, Sorrento. Tarentum, Taranto. Theate, Civit. di Chieti. Tranum, Trani Tropea, Aropea.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • REGNUM — is Reip. status dicitur, in quo penes unum rerum summa est; aliquando absolute, aliquando cum moderamine. Polybius a Monarchia sic distinguit, ut Monarchiam dicat, si quis robore corporis et animi viribus praestans sibi ipsi Imperium et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAROLUS VIII — CAROLUS VIII. cognomine Affabilis, fil. Ludovici XI. ex Carlota Sabauda successit patri, qui noluit plura filium Latme scire, quam pauca haec, Qui nescit dissimulare nescit regnare, A. C. 1483. aetat. 13. Eô minorenni, soror eius Anna, Regens,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALEXANDER VI — ALEXANDER VI. a matre Borgias, ex illustri regni Valentiae stirpe, Paparum spurcissimus, cum Caesare, spurio suo, Ecclesiae gravis fuit. Quem ut eveheret, Ferdinando, Maurorum victori, Catholicl titulum concessit, atque inter eum et Lusitaniae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAYARDUS Pet. Terralius — cognomine Eques imperterritus, nobilis Delphinas. Sub Carolo VIII. Neapolitanum regnum sibi vindicante egregia fortitudinis specimina edidit, inprimis in praelio ad Furnoam. Dein sub Ludovico XII. in occupatione Ducat. Mediolanensis praeclare rem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INNOCENTIUS IV — Geuvensis, prius Sinibaldus dictus, Caelestini IV. successor, A. C. 1243. Patris iuris, ob summam huius peritiam, elogium tulit. Frid. II. Imp. Cardmalis amicus, Pontifex infensus, eum Conc. I. Lugduni habito excommunicavit, purpureum galerum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ITALIA — I. ITALIA apud vetustissimos Scriptores, Brutiorum proprie regio est, quam Phoenices dixêre Itariam, quasi Piceariam, propter picis copiam praestantiamque, ut Bochart, erudite demonstrat. Vide eum Parte prior. l. 2. c. 26. ut et quae dicta suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Peter Schenk der Ältere — Krakau, Kupferstich von Peter Schenk Peter Schenk der Ältere (* 1660 in Elberfeld; † 1718 in Amsterdam) war ein deutscher Kupferstecher und Kartograf. Der Kupferstecher und Kartenverleger Petrus Schenck (auch Pieter, Peter) wurde 1660 in… …   Deutsch Wikipedia

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Parsley — Taxobox name = Parsley image width = 250px image caption = Parsley regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Apiales familia = Apiaceae genus = Petroselinum species = Petroselinum crispum subdivision ranks =… …   Wikipedia

  • ABDALA — I. ABDALA Alfaqui i. e. contionator Mahometanus, de secta Mohaydinorum, insurrexit contra Cherifum Mahomet, Regem Maroci, et in monte Nefusa, qui ramus est Atlantis, hodie Derenderen seu Adren dicti, plurimos Barbaros congregavit, A. C. 1543.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”